| Loton herbam itemque Aegyptiam eodem no- | 24.6.1 |
| mine, alias et Syrticam arborem, diximus suis locis. | |
| haec lotos, quae faba Graeca appellatur a nostris, alvum | |
| bacis sistit. ramenta ligni decocta in vino prosunt dysin- | |
| tericis, menstruis, vertigini, comitialibus, cohibent et ca- | 5 |
| pillum. mirum his ramentis nihil esse amarius fructuque | |
| dulcius. fit et e scobe eius medicamentum ex aqua myrti | |
| decocta subacta et divisa in pastillos, dysintericis utilissi- | |
| mum pondere victoriati cum aquae cyathis III. |