| Est et in puteis turbidior aqua nec sine | 2.197.1 |
| odoris taedio, sicut in isdem et remedium, quale et crebri | |
| specus praebent; conceptum enim spiritum exhalant. quod | |
| in totis notatur oppidis: minus quatiuntur crebris ad elu- | |
| viem cuniculis cavata, multoque sunt tutiora in isdem | 5 |
| illis quae pendent, sicuti Neapoli in Italia intellegitur, | |
| parte eius, quae solida est, ad tales casus obnoxia. tu- | |
| tissimi sunt aedificiorum fornices, anguli quoque parietum | |
| postesque, alterno pulsu renitente. et latere terreno facti | |
| parietes minore noxa quatiuntur. magna differentia est | 198.1 |
| et in ipso genere motus, pluribus siquidem modis quatitur. | |
| tutissimum est cum vibrat crispante aedificiorum crepitu | |
| et cum intumescit adsurgens alternoque motu residit; | |
| innoxium et cum concurrentia tecta contrario ictu arietant, | 5 |
| quoniam alter motus alteri renititur. undantis inclinatio | |
| et fluctus more quaedam volutatio infesta est aut cum in | |
| unam partem totus se motus inpellit. desinunt autem | |
| tremores, cum ventus emersit; sin vero duravere, non | |
| ante XL dies sistuntur, plerumque et tardius, utpote cum | 10 |
| quidam annuo et bienni spatio duraverint. |