| Factum est semel, quod equidem in Etruscae | 2.199.1 |
| disciplinae voluminibus invenio, ingens terrarum por- | |
| tentum L. Marcio Sexto Iulio cos. in agro Mutinensi. | |
| namque montes duo inter se concurrerunt crepitu maximo | |
| adsultantes recedentesque, inter eos flamma fumoque in | 5 |
| caelum exeunte interdiu, spectante e via Aemilia magna | |
| equitum Romanorum familiarumque et viatorum multitudine. | |
| eo concursu villae omnes elisae, animalia permulta, quae | |
| intra fuerant, exanimata sunt, anno ante sociale bellum, | |
| quod haud scio an funestius terrae ipsi Italiae fuerit quam | 10 |
| civilia. non minus mirum ostentum et nostra cognovit | |
| aetas anno Neronis principis supremo, sicut in rebus eius | |
| exposuimus, pratis oleisque intercedente publica via in | |
| contrarias sedes transgressis in agro Marrucino praediis | |
| Ve<t>ti Marcelli equitis Romani res Neronis procurantis. | 15 |