| Sabucus habet alterum genus magis silvestre, | 24.51.1 |
| quod Graeci chamaeacten, alii hel<i>on vocant, multo brevius. | |
| utriusque decoctum in vino vetere foliorum vel seminis | |
| vel radicis ad cyathos binos potum stomacho inutile, set | |
| alvo detrahens aquam. refrigerat etiam inflammationem, | 5 |
| maxime recenti<a> ambust<a> et canis morsus, cum polenta | |
| mollissimis foliorum inlitis. sucus cerebri collectiones | |
| privatimque membranae, quae circa cerebrum est, lenit | |
| infusus. acini eius infirmiores quam reliqua; tingunt ca- | 52.1 |
| pillum, poti acetabuli mensura urinam movent. foliorum | |
| mollissima ex oleo et sale eduntur ad pituitam bilemque | |
| detrahendam. ad omnia efficacior quae minor. radicis | |
| eius decoctae in vino II cyathi poti hydropicos exinaniunt, | 5 |
| volvas emolliunt, has et foliorum decoct<um> insidentium. | |
| caules teneri mitioris sabuci in patinis cocti alvum sol- | |
| vunt. resistunt folia et serpentium ictibus in vino pota. | |
| podagris cum sebo hircino vehementer prosunt cauliculi | 53.1 |
| inliti. <i>idem in aqua macerantur, ut sparsa ea pulices ne- | |
| centur; foliorum decocto si locus spargatur, muscae ne- | |
| cantur. boa appellatur morbus papularum, cum rubent | |
| corpora; sabuci ramo verberatur. cortex interior tritus | 5 |
| ex vino albo potus alvum solvit. |