| Iunipirus vel ante cetera omnia excalfacit, exte- | 24.54.1 |
| nuat, cedro alias similis. et huius duo genera, altera minor. | |
| utraque accensa serpentes fugat. semen stomachi, pectoris, | |
| lateris doloribus utile. inflationes algoresque discutit, tus- | |
| ses; concoquit duritias. inlitum tumores sistit, item alvum | 55.1 |
| bacis ex vino nigro potis, item ventris tumores inlitis. | |
| miscetur et antidotis, oxyporis. urinas ciet. inlinitur et | |
| oculis in epiphoris. datur convolsis, ruptis, torminibus, | |
| volvis, ischiadicis cum vino albo potum pilulis quaternis | 5 |
| aut decoctis XX in vino. sunt qui et perunguant corpus | |
| <suco> e semine eius in serpentium metu. |