| Salicis fructus ante maturitatem in araneam | 24.56.1 |
| abit, sed, si prius colligatur, sanguinem reicientibus prod- | |
| est. corticis e ramis primis cinis clavum et callum aqua | |
| mixta sanat. vitia cutis in facie emendat, magis admixto | |
| suco suo. est autem hic trium generum: unum ar- | 57.1 |
| bor ipsa exsudat cummium modo, alter<o> manat in plaga, | |
| cum flore<t>, exciso cortice III digitorum magnitudine. <v>i<s> | |
| ad expurganda quae obstent oculis, item ad spissanda | |
| quae opus sit, ciendamque urinam et ad omnes collectio- | 5 |
| nes intus extrahendas. tertius sucus est detruncatione | |
| ramorum a falce destillans. ex his ergo aliquis cum ro- | |
| saceo in calice punici calfactus auribus infunditur vel | |
| folia cocta et cum cera trita inponuntur. item podagricis | 58.1 |
| cortice et foliis in vino decoctis foveri nervos utilissimum. | |
| flos tritus cum foliis furfures purgat in facie. folia con- | |
| trita et pota intemperantiam libidinis coercent atque in | |
| totum auferunt usum saepius sumpta. Amerinae nigrae | 5 |
| semen cum spuma argenti pari pondere a balneo inlitum | |
| psilotrum est. |