| Non multum a salice vitilium usu distat vitex, | 24.59.1 |
| foliorum quoque adspectu, nisi odore gratior esset. Graeci | |
| ly<g>on vocant, alias agnon, quoniam matronae Thesmopho- | |
| riis Athenieniensium castitatem custodientes his foliis cu- | |
| bitus sibi sternunt. duo genera eius: maior in arborem | 5 |
| salicis modo adsurgit, minor ramosa, foliis candidioribus, | |
| lanuginosis. prima a<l>bum florem <e>mittit cum purpureo; | |
| quae et candida vocatur, nigra quae tantum purpureum. | |
| nascuntur palustribus campis. semen potum vini quen- | 60.1 |
| dam saporem habet et dicitur febres solvere et, cum un- | |
| guantur oleo admixto, sudorem facere, sicut lassitudines | |
| dissolvere. urinam cient et menses. caput temptant vini | |
| modo—nam et odor similis—, set inflationes pellunt | 5 |
| in inferiora, alvum sistunt, hydropicis et lienibus perquam | |
| utiles. lactis ubertatem faciunt. adversantur venenis [ser- | 61.1 |
| pentium], maxime quae frigus inferunt; minor efficacior | |
| ad serpentes: bibitur seminis drachma in vino vel posca | |
| aut II foliorum tenerrimorum. et inlinuntur utraque ad- | |
| versus araneorum morsus; vel perunctis tantum, suffitu | 5 |
| quoque aut substratu fugant venenata. ad venerem im- | 62.1 |
| petus inhibent eoque maxime phalangiis adversantur, quo- | |
| rum morsus genitale excitat. capitis dolorem ex ebrietate | |
| sedant cum rosaceo flos tenerique cauliculi. seminis de- | |
| coctum vehementiorem capitis dolorem dissolvit fotu et | 5 |
| volvam etiam suffitu vel adpositu purgat, alvum cum puleio | |
| et melle potum. vomicas et panos, difficile concoquens, | |
| cum farina hordeacea mollit. lichenas et lentigines cum | 63.1 |
| aphronitro et aceto semen sanat et oris ulcera et erup- | |
| tionum cum melle, testium cum butyro et foliis vitium, | |
| rhagadas sedis cum aqua illitum. luxatis cum sale et | |
| nitro et cera et semine <utilissimae> et folio. additur in | 5 |
| malagmata <ad vitia> nervorum et podagras semen; instil- | |
| latur in oleo decoctum capiti in lethargia et phrenesi. | |
| virgam qui in manu habeant aut in cinctu, negantur in- | |
| tertriginem sentire. |