| Genista quoque vinculi usum praestat, floris api- | 24.65.1 |
| bus gratissimi. dubito an haec sit quam Graeci auctores | |
| sparton appellavere, cum ex ea lina piscatoria apud eos | |
| factitari docuerim, et numquid hanc designaverit Home- | |
| rus, cum dixit navium sparta dissoluta. nondum | 5 |
| enim fuisse Hispanum Africanumve spartum in usu cer- | |
| tum est et, cum fierent sutiles naves, lino tamen, non | |
| sparto umquam sutas. semen eius, quod Graeci eodem | |
| nomine appellant, in folliculis passiolorum modo nascen<s> | |
| purgat hellebori vice drachma et dimidia pota in aquae | 10 |
| mulsae cyathis IIII ieiunis. rami, similiter fronde<s>, in | 66.1 |
| aceto macerati pluribus diebus et tunsi sucum dant ischia- | |
| dicis utilem cyathi unius potu. quidam marina aqua ma- | |
| cerare malunt et infundere clystere. perunguntur eodem | |
| suco ischiadici addito oleo. quidam et ad stranguriam | 5 |
| utuntur semine. genista tunsa cum axungia genua dolen- | |
| tia sanat. |