| Myricen ericam vocat Lenaeus, similem scopis | 24.67.1 |
| Amerinis; sanari dicit ea carcinomata in vino decocta | |
| tritaque cum melle inlita. eandem esse arbitrantur qui- | |
| dam tamarice<m> et ad lienem praecipua<m>, si sucus eius | |
| expressus in vino bibatur, adeoque mirabilem eius anti- | 5 |
| pathian contra solum hoc viscerum faciunt, ut adfirment, | |
| si ex ea alveis factis bibant sues, sine liene inveniri. et | 68.1 |
| ideo homini quoque splenico cibum potumque dant in | |
| vasis ex ea factis. gravis autem auctor in medicina vir- | |
| gam ex ea defractam, ut neque terram neque ferrum at- | |
| tingeret, sedare ventris dolores adseveravit inpositam ita, | 5 |
| ut tunica cinctuque corpori adprimeretur. volgus infeli- | |
| cem arborem eam appellat, ut diximus, quoniam nihil | |
| ferat nec seratur umquam. Corinthus et quae circa | 69.1 |
| est Graecia bryan vocat eiusque duo genera facit, sil- | |
| vestrem plane sterilem, alteram mitiorem. haec fert in | |
| Aegypto Syriaque etiam abundanter lignosum fructum, | |
| maiorem galla, asperum gustu, quo medici utuntur vice | 5 |
| gallae in compositionibus, quas antheras vocant. et lignum | |
| autem et flos et folia et cortex in eosdem usus adhiben- | |
| tur, quamquam remissiora. datur sanguinem reicientibus | 70.1 |
| cortex tritus et contra profluvia feminarum, coeliacis quo- | |
| que; idem tunsus inpositusque collectiones omnes inhibet. | |
| foliis exprimitur sucus ad haec eadem et in vino deco- | |
| qu<i>tur; ipsa vero adiecto melle gangraenis inlinuntur. de- | 5 |
| coctum eorum in vino potum * * * imposita cum rosaceo | |
| et cera sedant; sic et epinyctidas sanant. dentium dolori, | 71.1 |
| aurium decoctum eorum salutare est. radix ad eadem | |
| similiter. folia hoc amplius ad ea, quae serpunt, inpo- | |
| nuntur cum polenta. semen drachmae pondere adversus | |
| phalangia et araneos bibitur, cum altil<i>um vero pingui | 5 |
| furunculis inponitur, efficax et contra serpentium ictus | |
| praeterquam aspidum. nec non morbo regio, phthiriasi, | 72.1 |
| lendibus decoctum infusum prodest abundantiamque mu- | |
| lierum sistit. cinis arboris ad omnia eadem prodest. | |
| aiunt, si bovis castrati urinae misceatur vel in potu vel | |
| in cibo, venerem finiri. carbo ex eo genere urina ea | 5 |
| restinctus in umbra conditur: idem, cum libeat accendere, | |
| res<tit>uitur. Magi id et spadonis urina fieri tradiderunt. |