| Cissos erythranos ab iisdem appellatur similis | 24.82.1 |
| hederae, coxendicibus utilis e vino potus, item lumbis, | |
| tanta vi aci<n>i, ut sanguinem urina detrahat.—Item cha- | |
| maecis<s>on appellant hederam non attollentem se a terra. | |
| et haec contunsa in vino acetabuli mensura lieni medetur, | 5 |
| folia ambustis cum axungia.—Milax quoque, qua<e>, antho- | |
| phoros cognominatur, similitudinem hederae habet, tenuio- | |
| ribus foliis. coronam ex e<a> factam inpari foliorum numero | |
| aiunt capitis doloribus mederi. quidam duo genera milacis | 83.1 |
| dixere: alter<a>m inmortalitati proxim<a>m in convallibus opacis, | |
| scandentem arborum, comantibus acinorum corymbis, con- | |
| tra venenata omnia efficacissim<e> i<uv>ant<e>m acinorum suco: | |
| infantibus saepe instillato nulla postea venena nocitura. | 5 |
| alterum genus culta amare et in his gigni, nullius effectus. | |
| illam esse milacem priorem, cuius lignum ad aures so- | |
| nare diximus.—Similem huic aliqui clematida appella- | 84.1 |
| verunt, repentem per arbores, geniculatam et ipsam. folia | |
| eius lepras purgant; semen alvum solvit acetabuli men- | |
| sura in aquae hemina aut aqua mulsa. datur ex eadem | |
| causa et decoctum eius. | 5 |