| Harundinis genera XXVIII demonstravimus, | 24.85.1 |
| non aliter evidentiore illa naturae v<i>, quam continuis | |
| his voluminibus tractamus, siquidem harundinis radix con- | |
| trita inposita f<e>licis stirpem corpore extrahit, item harun- | |
| dinem f<e>licis radix. et, quo plura genera facimus, illa, | 5 |
| quae in Iudaea Syriaque nascitur odorum unguentorum- | |
| que causa, urinam movet cum gramine aut apii semine | |
| decocta; ciet et menstrua admota; medetur convulsis II | 86.1 |
| obolis pota, iocineri, renibus, hydropi, tussi etiam suffitu | |
| magisque cum resina, furfuribus ulcerumque manantibus | |
| cum murra decocta. excipitur et sucus eius fitque elaterio | |
| similis. efficacissima in omni harundine quae proxima ra- | 5 |
| dici, efficaciora genicula. harundo Cypria, quae donax | |
| vocatur, corticis cinere alopecias emendat, item putres- | |
| centia ulcera. foliis eius ad extrahendos aculeos utuntur, | 87.1 |
| efficacibus et contra ignes sacros collectionesque omnes. | |
| vulgaris harundo extractoriam vim habet et recens tusa, | |
| non in radice tantum, <in> mul<so> enim et ipsam harun- | |
| dinem tradunt. medetur et luxatis et spinae dolor<ibus> | 5 |
| radix in aceto inlita; eadem recens trita et in vino pota | |
| venerem concitat. harundinum lanugo inlata auribus ob- | |
| tundit auditum. |