| Eadem nascentium causa terrarum est, | 2.201.1 |
| cum idem ille spiritus adtollendo potens solo non valuit | |
| erumpere. nascuntur enim, nec fluminum tantum invectu, | |
| sicut Echinades insulae ab Acheloo amne congestae maior- | |
| que pars Aegypti a Nilo, in quam a Pharo insula noctis | 5 |
| et diei cursum fuisse Homero credimus, nec recessu | |
| maris, sicuti o<li>m Cerceis. quod accidisse et in Ambraciae | |
| portu decem milium passuum intervallo et Atheniensium | |
| quinque milium ad Piraeeum memoratur. et Ephesius | |
| quondam aedem Dianae adluebat. Herodoto quidem si | 10 |
| credimus, mare fuit supra Memphim usque ad Aethiopum | |
| montes itemque a planis Arabiae, mare circa Ilium et tota | |
| Teuthranie quaque campos intulerit Maeander. |