| Tinguentibus et radicula lanas praeparat, quam | 24.96.1 |
| struthion a Graecis vocari diximus. medetur morbo regio | |
| et ipsa <et> decoct<um> eius potu, item pectoris vitiis. uri- | |
| nam ciet, alvum solvit. et vulvas purgat, quam ob rem | |
| aureum πεσσὸν medici vocant ex ea. e melle prodest | 5 |
| magnifice et tussi, orthopnoeae coclearis mensura, cum | |
| polenta vero et aceto lepras tollit. eadem cum panace et | 97.1 |
| capparis radice calculos frangit pellitque, panos discutit | |
| cum farina hordeacia et vino decocta. miscetur et ma- | |
| lagmatis et collyriis claritatis causa, sternumento utilis | |
| inter pauca, lieni quoque ac iocineri. eadem pota de- | 5 |
| narii unius pondere ex aqua mulsa suspiriosos sanat, sic | |
| et pleuriticos et omnes lateris doloris.—Apocyni semen | 98.1 |
| ex aqua—frutex est folio hederae, molliore tamen, et | |
| minus longis viticulis, semine acuto, diviso, lanuginoso, | |
| gravi odore—canes et omnes quadripedes necat in cibo | |
| datum. | 5 |