| Rosmarinum <dictum> est. duo genera eius: alte- | 24.99.1 |
| rum sterile, alterum cui et caulis et semen resinaceum, | |
| quod cachrys vocatur. foliis odor turis. radix vulnera | |
| sanat viridis inposita et sedis procidentia<m>, condylomata, | |
| haemorrhoidas, sucus et fruticis et radicis morbum regium | 5 |
| et ea, quae repurganda sunt. oculorum aciem exacuit. | |
| semen ad vetera pectoris vitia datur potui et ad vulvas | 100.1 |
| cum vino et pipere, menses adiuvat, podagris inlinitur | |
| cum aerina farina, purgat etiam lentigines et quae excal- | |
| facienda sint aut cum sudor quaerendus inlitum, item | |
| convulsis. auget et lacte in vino potum, item radix. ipsa | 5 |
| herba strumis cum aceto inlinitur, ad tussim cum melle | |
| prodest. |