| Namque et hoc modo insulas rerum natura | 2.204.1 |
| fecit: avellit Siciliam Italiae, Cyprum Syriae, Euboeam | |
| Boeotiae, Euboeae Atalanten et Macrian, Besbicum Bithy- | |
| niae, Leucosiam Sirenum promunturio. rursus | |
| abstulit insulas mari iunxitque terris, Antissam Lesbo, | 5 |
| Zephyrium Halicarnaso, Aethusan Myndo, Dromiscon et | |
| Pernen Mileto, Narthecusam Parthenio promunturio. Hy- | |
| banda, quondam insula Ioniae, ducentis nunc a mari abest | |
| stadiis, Syrien Ephesus in mediterraneo habet, Derasidas | |
| et Sapphoniam vicina ei Magnesia. Epidaurus et Oricum | 205.1 |
| insulae esse desierunt. in totum abstulit terras | |
| primum omnium ubi Atlanticum mare est, si Platoni | |
| credimus, inmenso spatio, mox interno quoque: videmus | |
| hodie mersam Acarnaniam Ambracio sinu, Achaiam Co- | 5 |
| rinthio, Europam Asiamque Propontide et Ponto. ad hoc | |
| perrupit mare Leucada, Antirrhium, Hellespontum, Bospo- | |
| ros duos. | |
| Atque ut sinus et stagna praeteream, ipsa | |
| se comest terra. devoravit Cibotum altissimum montem | 10 |
| cum oppido Cari<a>e, Sipylum in Magnesia et prius in eo- | |
| dem loco clarissimam urbem, quae Tantalis vocabatur, | |
| Galenes et Gamales urbium in Phoenice agros cum ipsis, | |
| Phegium, Aethiopiae iugum excelsissimum, tamquam non | |
| infida grassarentur et litora. Pyrram et Antissam | 206.1 |
| circa Maeotim pontus abstulit, Helicen et Buram sinus | |
| Corinthius, quarum in alto vestigia apparent. ex insula | |
| Cea amplius triginta milia passuum abrupta subito cum | |
| plurimis mortalium rapuit et in Sicilia dimidiam Tynda- | 5 |
| rida urbem ac quicquid ab Italia deest, similiter in Boe- | |
| otia Eleusina. | |
| Motus enim terrae sileantur et quicquid | |
| est, ubi saltem busta urbium exstant, simul ut terrae mi- | |
| racula potius dicamus quam scelera naturae. et, Hercules, | 10 |
| non caelestia enarratu difficiliora fuerint. metallorum opu- | 207.1 |
| lentia tam varia, tam dives, tam fecunda, tot saeculis sub- | |
| oriens, cum tantum cotidie orbe toto populentur ignes, | |
| ruinae, naufragia, bella, fraudes, tantum vero luxuria et | |
| tot mortales conterant; gemmarum pictura tam multiplex, | 5 |
| lapidum tam discolores maculae interque eos candor ali- | |
| cuius praeter lucem omnia excludens; medicatorum fon- | |
| tium vis; ignium tot locis emicantium perpetua tot sae- | |
| culis incendia; spiritus letales aliubi aut scrobibus emissi | |
| aut ipso loci situ mortiferi, aliubi volucribus tantum, ut | 10 |
| Soracte vicino urbi tractu, aliubi praeter hominem ceteris | |
| animantibus, nonnumquam et homini, ut in Sinuessano | 208.1 |
| agro et Puteolano! spiracula vocant, alii Charonea, scro- | |
| bes mortiferum spiritum exhalantes, item in Hirpinis Am- | |
| psancti ad Mephitis aedem locum, quem qui intravere mo- | |
| riuntur; simili modo Hierapoli in Asia, Matris tantum | 5 |
| Magnae sacerdoti innoxium. aliubi fatidici specus, quorum | |
| exhalatione temulenti futura praecinant, ut Delphis nobi- | |
| lissimo oraculo. quibus in rebus quid possit aliud causae | |
| adferre mortalium quispiam quam diffusae per omne na- | |
| turae subinde aliter atque aliter numen erumpens? | 10 |