| Quaedam vero terrae ad ingressus tremunt, | 2.209.1 |
| sicut in Gabiensi agro non procul urbe Roma iugera ferme | |
| ducenta equitantium cursu; similiter in Reatino. quae- | |
| dam insulae semper fluctuantur, sicut in agro Caecubo et | |
| eodem Reatino, Mutinensi, Statoniensi, in Vadimonis lacu, | 5 |
| ad Cutilias aquas opaca silva, quae numquam die ac nocte | |
| eodem loco visitur, in Lydia quae vocantur Calaminae, | |
| non ventis solum, sed etiam contis quo libeat inpulsae, | |
| multorum civium Mithridatico bello salus. sunt et in | |
| Nymphaeo parvae, Sal<i>ares dictae, quoniam in symphoniae | 10 |
| cantu ad ictus modulantium pedum moventur. in Tar- | |
| quiniensi lacu magno Italiae duae nemora circumferunt, | |
| nunc triquetram figuram edentes, nunc rotundam conplexu | |
| ventis inpellentibus, quadratam numquam. |