Celebre fanum habet Veneris Paphos, in
|
2.210.1
|
cuius quandam aream non inpluit, item in Nea, oppido
|
|
Troadis, circa simulacrum Minervae; in eodem et relicta
|
|
sacrificia non putrescunt. iuxta Harpasa oppidum
|
211.1
|
Asiae cautes stat horrenda, uno digito mobilis, eadem, si
|
|
toto corpore inpellatur, resistens. in Taurorum paeninsula
|
|
in civitate Parasino terra est, qua sanantur omnia vulnera.
|
|
at circa A<s>son Troadis lapis nascitur, quo consumuntur
|
5
|
omnia corpora; sarcophagus vocatur. duo sunt montes
|
|
iuxta flumen Indum: alteri natura ut ferrum omne teneat,
|
|
alteri ut respuat, itaque, si sint clavi in calciamento, vesti-
|
|
gia evelli in altero non possint, in altero sisti. Locris et
|
|
Crotone pestilentiam numquam fuisse nec in Ilio terrae
|
10
|
motum adnotatum est, in Lycia vero semper a terrae mo-
|
|
tu quadraginta dies serenos esse. in agro Arpano fru-
|
|
mentum satum non nascitur; ad aras Mucias in Veiente
|
|
et apud Tusculanum et in silva Ciminia loca sunt, in
|
|
quibus in terram depacta non extrahuntur. in Crustumino
|
15
|
natum faenum ibi noxium, extra salubre est.
|
|