| Et de aquarum natura complura dicta sunt, | 2.212.1 |
| sed aestus maris accedere ac reciprocare maxime mirum, | |
| pluribus quidem modis, verum causa in sole lunaque. | |
| bis inter duos exortus lunae adfluunt bisque remeant | |
| vicenis quaternisque semper horis, et primum attollente se | 5 |
| cum ea mundo intumescentes, mox a meridiano caeli fa- | |
| stigio vergente in occasum residentes, rursusque ab occasu | |
| subter ad caeli ima et meridiano contraria accedente | |
| inundantes, hinc, donec iterum exoriatur, <se> resorbentes | 213.1 |
| nec umquam eodem tempore quo pridie reflui, velut anhe- | |
| lantes sidere avido trahente secum haustu maria et adsidue | |
| aliunde quam pridie exoriente, paribus tamen intervallis reci- | |
| proci senisque semper horis, non cuiusque diei aut noctis | 5 |
| aut loci, sed aequinoctialibus ideoque inaequales vulgarium | |
| horarum spatio, utcumque plures in e<o>s aut diei aut noc- | |
| tis illarum mensurae cadant, et aequinoctio tantum pares | 214.1 |
| ubique. ingens argumentum plenumque lucis ac vocis | |
| etiam diurnae, hebetes esse qui negent subtermeare sidera | |
| ac rursus eadem exsurgere, similemque terris, immo vero | |
| naturae universae, et inde faciem in isdem ortus occasus- | 5 |
| que operibus, non aliter sub terra manifesto sideris cursu | |
| aliove effectu quam cum praeter oculos nostros feratur. |