| Multiplex etiamnum lunaris differentia, primumque | 2.215.1 |
| septenis diebus. quippe modici a nova ad dividuam | |
| aestus, pleniores ab ea exundant plenaque maxime fervent. | |
| inde mitescunt, pares ad septimam primis, iterumque alio | |
| latere dividua augentur. in coitu solis pares plenae. | 5 |
| eadem in aquilonia et a terris longius recedente mitiores | |
| quam cum in austros digressa propiore nisu vim suam exer- | |
| cet. per octonos quo<s>que annos ad principia motus et paria | |
| incrementa centesimo lunae revocantur ambitu. augent | |
| ea cuncta solis annuis causis, duobus aequinoctiis maxime | 10 |
| tumentes et autumnali amplius quam verno, inanes vero | |
| bruma et magis solstitio. nec tamen in ipsis quos dixi | 216.1 |
| temporum articulis, sed paucis post diebus, sicuti neque | |
| in plena aut novissima, sed postea, nec statim ut lunam | |
| mundus ostendat occultetve aut media plaga declinet, ve- | |
| rum fere duabus horis aequinoctialibus serius, tardiore | 5 |
| semper ad terras omnium, quae geruntur in caelo, effectu | |
| cadente quam visu, sicuti fulguris et tonitrus et fulminum. |