| Omnes autem aestus in oceano maiora integunt spatia | 2.217.1 |
| nudantque quam in reliquo mari, sive quia in totum uni- | |
| versitate animosius quam parte est, sive quia magnitudo | |
| aperta sideris vim laxe grassantis efficacius sentit, eandem | |
| angustiis arcentibus. qua de causa nec lacus nec amnes | 5 |
| similiter moventur.—(octogenis cubitis supra Britanniam | |
| intumescere aestus Pytheas Massiliensis auctor est.)— | |
| et interiora autem maria terris clauduntur ut portu; qui- | 218.1 |
| busdam tamen in locis spatiosior laxitas dicioni paret, | |
| utpote cum plura exempla sint in tranquillo mari nullo- | |
| que velorum pulsu tertio die ex Italia pervectorum Vticam | |
| aestu fervente. circa litora autem magis quam in alto | 5 |
| deprehenduntur hi motus, quoniam et in corpore extrema | |
| pulsum venarum, id est spiritus, magis sentiunt. in ple- | |
| risque tamen aestuariis propter dispares siderum in quo- | |
| que tractu exortus diversi existunt aestus, tempore, non | |
| ratione discordes, sicut in Syrtibus. | 10 |