| Alterum genus rubi, in quo rosa nascitur, gignit | 24.121.1 |
| pilulam castaneae similem, calculosis praecipuo remedio— | |
| alia est cynorrhoda, quam proximo dicemus volumine—; | |
| cynosbaton, alii cynapanxin, alii neurospaston vo- | |
| cant. folium habet vestigio hominis simile. fert et uvam | 5 |
| nigram, in cuius acino nervum habet, unde neurospastos | |
| dicitur tota, alia quam cappari, quod medici cynosbaton | |
| appellarunt. huius thyrsus ad remedia splenis et inflationes | |
| conditus ex aceto manditur. nervus eius cum mastiche | |
| Chia commanducatus os purgat. ruborum rosa alopecias | 122.1 |
| cum axungia emendat. mora capillum tingunt cum ompha- | |
| cino oleo. flos mori messe colligitur; candidus pleur<i>ticis | |
| praecipuus ex vino potus, item coeliacis. radix ad tertias | |
| decocta alvum sistit et sanguinem, item dentes collutos | 5 |
| decocto. eodem suco foventur sedis atque genitalium ulcera. | |
| cinis e radice reprimit uvam. |