| Unum etiamnum arborum medicinis debetur no- | 24.129.1 |
| bile medicamentum, quod oporicen vocant. fit ad dysinte- | |
| ricos stomachique vitia in congio musti albi lento vapore | |
| decoctis malis cotoneis V cum suis seminibus, punicis | |
| totidem, sorborum sextario et pari mensura eius, quod | 5 |
| rhun Syriacam vocant, croci semuncia. coquitur usque ad | |
| crassitudinem mellis. | |
| His subtexemus ea, quae Graeci communicatione | |
| nominum in ambiguo fecere, anne arborum essent. |