| Chamaedrys herba est, quae Latine trixago dicitur. | 24.130.1 |
| aliqui eam chamaeropem, alii Teucriam appellavere. folia | |
| habet magnitudine mentae, colore et divisura quercus— | |
| alii serrata et ab eo serram inventam esse dixerunt—, | |
| flore paene purpureo. carpitur praegnans suco in petrosis, | 5 |
| adversus serpentium venena potu inlituque efficacissima, | |
| item stomacho, tussi vetustae, pituitae in gula cohaerescenti, | |
| ruptis, convulsis, lateris doloribus. lienem consumit, uri- | 131.1 |
| nam et menses ciet, ob id incipientibus hydropicis efficax, | |
| manualibus scopis eius in III heminis aquae decoctis usque | |
| ad tertias. faciunt et pastillos terentes eam ex aqua ad | |
| supra dicta. sanat et vomicas et vetera ulcera vel sordida | 5 |
| cum melle. fit et vinum ex ea pectoris vitiis. foliorum | |
| sucus cum oleo caligines oculorum discutit, ad splenem | |
| ex aceto sumitur. excalfacit perunctione. |