| Nunc subtexemus herbas mirabiles quidem, sed | 24.138.1 |
| minus claras, nobilibus in sequentia volumina dilatis. | |
| Centunculum vocant nostri, foliis ad similitudinem ca- | |
| pitis paenularum, iacentem in arvis, Graeci clematidem, | |
| egregii effectus ad sistendam alvum in vino austero. idem | 5 |
| sanguinem sistit tritus oxymelitis aut aquae calidae cyathis | |
| V denarii unius pondere, sic et ad secundas mulierum | |
| efficax.—Sed Graeci clematidas et alias habent, | 139.1 |
| unam quam aliqui aetiten vocant, alii laginen, nonnulli | |
| tenuem scamoniam. ramos habet pedales, foliosos, non | |
| dissimiles scamoniae, nisi quod nigriora minoraque sunt | |
| folia. invenitur in vineis arvisque. estur ut olus cum | 5 |
| oleo ac sale; alvum ciet. eadem dysintericis cum lini se- | |
| mine ex vino austero sorbetur. folia epiphoris inponuntur | 140.1 |
| cum polenta subposito udo linteolo. strumas inposita ad | |
| suppurationem perducunt, deinde axungia adiecta percu- | |
| rant; item haemorr<h>oida cum oleo viridi, phthisicos iuvant | |
| cum melle. lactis quoque ubertatem faciunt in cibis et | 5 |
| infantibus inlita capillum alunt, ex aceto edentium vene- | |
| rem stimulant.—Est alia clematis Aegyptia cogno- | 141.1 |
| mine, quae ab aliis daphnoides, ab aliis polygon<o>i<de>s vo- | |
| catur, folio lauri, longa tenuisque, adversus serpentes et | |
| privatim aspidas ex aceto pota efficax. |