| Aegyptus hanc maxime gignit, quae et aron, | 24.142.1 |
| de qua inter bulbos diximus, magnae cum dracontio litis; | |
| quidam enim eandem esse dixere. Glaucias satu dis- | |
| crevit, dracontium silvestrem ar<o>n pronuntiando. aliqui | |
| radicem aron appellarunt, caulem vero dracontium, in to- | 5 |
| tum alium, si modo hic est qui apud nos dracunculus | |
| vocatur. namque aros radicem nigram in latitudinem ro- | |
| tundam habet multoque maiorem et qua manus inpleatur, | |
| dracunculus subrutilam et draconis convoluti modo, unde | |
| et nomen. quin et ipsi Graeci inmensam posuere | 143.1 |
| differentiam: semen dracunculi fervens mordaxque tradendo | |
| tantumque et virus, ut olfactum gravidis abortum inferret, | |
| aron miris laudibus tulere, primum in cibis feminam prae- | |
| ferentes, quoniam mas durior esset et in coquendo lentior; | 5 |
| pectoris vitia purgare, aridum potion<i> inspersum aut eclig- | 144.1 |
| mate urinam et menses ciere, sic et in oxymelite potum. | |
| stomacho interaneisque exulceratis ex lacte ovillo biben- | |
| dum, ad tussim in cinere coctum dedere ex oleo. alii | |
| coxere in lacte, ut decoctum biberetur. epiphoris elixum | 5 |
| inposuere, item suggillatis, tonsillis. <Glauci>as ex oleo | 145.1 |
| haemorrhoidum vitio infudit, lentigines ex melle inlinens. | |
| laudavit et pro antidoto contra venena, pleuriticis, peri- | |
| pneumonicis quo tussientibus modo. semen intritum cum | |
| oleo aut rosaceo infudit aurium dolori. Dieuches tus- | 5 |
| sientibus aut suspiriosis et orthopnoicis et pura excrean- | |
| tibus farinae permixtum pane cocto dedit, Diodotus | |
| phthisicis e melle ecligmate et pulmonis vitiis, ossibus | |
| etiam fractis inposuit. partus omnium animalium extrahit | 146.1 |
| naturae circumlitum. sucus radicis cum melle Attico ocu- | |
| lorum caligines, stomachi vitia discutit, tussim decocti ius | |
| cum melle. ulcera omnium generum, sive phagedaenae | |
| sint sive carcinomata sive serpant sive polypi in naribus, | 5 |
| sucus mire sanat. folia ambustis prosunt ex vino et oleo | 147.1 |
| cocta. alvum inaniunt ex sale et aceto sumpta et luxatis | |
| cum melle cocta prosunt, item articulis podagricis cum | |
| sale recentia vel sicca. Hippocrates utralibet ad col- | |
| lectiones cum melle inposuit. ad menses trahendos se- | 5 |
| minis vel radicis drachmae II in vini cyathis II sufficiunt. | |
| eadem potio, si a partu non purgentur, et secundas trahit. | |
| Hippocrates et radicem ipsam adposuit. dicunt et in | 148.1 |
| pestilentia salutarem esse in cibis. ebrietatem discutit. | |
| serpentes nidore, cum crematur, privatim aspidas, fugat | |
| aut inebriat ita, ut torpentes inveniantur. perunctos quo- | |
| que aro e laureo oleo fugiunt. ideo et contra ictus dari | 5 |
| potui in vino nigro putant utile. in foliis ari caseus optime | |
| servari traditur. |