| Dracunculus, quem dixi, hordeo maturescente effo- | 24.149.1 |
| ditur luna crescente. omnino habentem serpentes fugiunt. | |
| adeo percussis prodesse potum aiunt; maiorem v<i>m esse, | |
| si ferro non attingatur. sucus eius et aurium dolori prod- | |
| est. id autem, quod Graeci dracontion vocant, triplici | 150.1 |
| effigie demonstratum mihi est: foliis betae, non sine thyrso, | |
| flore purpureo; hoc est simile aro. alii radice longa veluti | |
| signata articulosaque monstravere, t<e>r<n>is omnino cauli- | |
| culis, foliis, decoqui ex aceto contra serpentium ictus | 5 |
| iubentes. tertia demonstratio fuit folio maiore quam cor- | |
| nus, radicis harundineae, totidem, ut adfirmabant, geni- | |
| culatae nodis, quot haberet annos, totidemque esse folia; | |
| hi ex vino vel aqua contra serpentes dabant. |