| In promisso herbarum mirabilium occurrit | 24.156.1 |
| aliqua dicere et de magicis. quae enim mirabiliores? primi | |
| eas in nostro orbe celebravere Pythagoras atque Demo- | |
| critus, consectati Magos. | |
| Coraces<i>a et calicia Pythagoras aquam glaciari tradit, | 5 |
| quarum mentionem apud alios non reperio, nec apud eum | |
| alia de his. idem Minyada appellat et nomine alio | 157.1 |
| Corinthiam, cuius decocto in aqua suco protinus sanari | |
| ictus serpentium, si foveantur, dicit. e<u>ndem effus<u>m in | |
| herba qui vestigio contigerint aut forte respersos insana- | |
| bili leto perire, monstrifica prorsus natura veneni praeter- | 5 |
| quam contra venena. ab eodem Pythagora aproxis | 158.1 |
| appellatur herba, cuius radix e longinquo concipiat ignes, | |
| ut naphtha, de qua in terrae miraculis diximus. idem | |
| tradit, si qui morbi humano corpori inciderint florente | |
| brassica, quamvis sanatos admonitionem eorum sentire, | 5 |
| quotiens <floreat; item si> florente acciderint aut frumento | |
| aut cicuta aut viola, similem conditionem habere. nec me | 159.1 |
| fallit hoc volumen eius a quibusdam Cleemporo medico | |
| adscribi, verum Pythagorae pertinax fama antiquitasque | |
| vindicant, et id ipsum auctoritatem voluminum adfert, si | |
| quis alius curae suae opus illo viro dignum iudicavit, quod | 5 |
| fecisse Cleemporum, cum alia suo et nomine ederet, | |
| quis credat? |