| Democriti certe chirocmeta esse constat. at | 24.160.1 |
| in his ille post Pythagoram Magorum studiosissimus quanto | |
| portentosiora tradit! <ut> aglaop<h>otim herbam, quae admi- | |
| ratione hominum propter eximium colorem acceperit no- | |
| men, in marmoribus Arabiae nascentem Persico latere, qua | 5 |
| de causa et marmaritim vocari; hac Magos uti, cum velint | |
| deos evocare.—Achaemenida, colore electri, sine folio | 161.1 |
| nascen<tem> Taradastilis Indiae, qua pota in vino noxii per | |
| cruciatus confiteantur omnia per varias numinum imagi- | |
| nationes; eandem hippophobada appellat, quoniam equae | |
| praecipue caveant eam.—Theo<m>brotion XXX schoenis a | 162.1 |
| Choaspe nasci, pavonis picturis similem, odore eximio; | |
| hanc a regibus Persarum bibi contra omnia corporum in- | |
| commoda; <a> stabilitate [mentis et iustitiae], eandem semnion | |
| a potentiae maiestate appellari.—Aliam deinde adaman- | 5 |
| tida, Armeniae Cappadociaeque alumnam; hac admota leones | |
| resupinari cum hiatu lasso. nominis causam esse quod | |
| conteri nequeat.—Arianida in Arianis gigni, igneam co- | |
| lore; colligi, cum sol in leone sit. huius tactu peruncta | |
| oleo ligna accendi.—Ther<i>onarca in Cappadocia et | 163.1 |
| Mysia nascente omnes feras torpescere nec nisi hyaenae | |
| urina adspersa recreari. Aethiopida in Meroe nasci, ob id | |
| et Meroida appellari, folio lactucae, hydropicis utilissimam | |
| e mulso potam; ophiusam in Elephantine eiusdem Aethio- | 5 |
| piae, lividam difficilemque aspectu, qua pota terrorem | |
| minasque serpentium obversari ita, ut mortem sibi eo | |
| metu consciscant; ob id cogi sacrilegos illam bibere. ad- | |
| versari ei palmeum vinum.—Thalass<a>eglen circa Indum | 164.1 |
| amnem inveniri, quae ob id nomine alio potamau<g>is ap- | |
| pellatur; hac pota lymphari homines obversantibus mira- | |
| culis.—Theangelida in Libano Syriae, Dicte Cretae mon- | |
| tibus et Babylone et Susis Persidis nasci, qua pota Magi | 5 |
| divinent; gelotophyllida in Bactris et circa Borysthenen. | |
| haec si bibatur cum murra et vino, varias obversari spe- | |
| cies ridendique finem non fieri nisi potis nucleis pineae | |
| nucis cum pipere et melle in vino palmeo.—Hestiaterida | 165.1 |
| a convictu nominari in Perside, quoniam hilarentur illa, | |
| eandem protomediam, qua primatum apud reges obtineant; | |
| casigneten, quoniam secum ipsa nascatur nec cum aliis | |
| ullis herbis, eandem dionysonymphadem, quoniam vino | 5 |
| mira conveniat.—Helianthes vocat in Themiscyrena re- | |
| gione et Ciliciae montibus maritimis, folio myrti. hac cum | |
| adipe leonino decocta, addito croco et palmeo vino, per- | |
| ungui Magos et Persarum reges, ut fiat corpus aspectu | |
| iucundum; ideo eandem heliocallida nominari.—Herme- | 166.1 |
| sias ab eodem vocatur ad liberos generandos pulchros | |
| bonosque non herba, sed conpositio e nucleis pineae nucis | |
| tritis cum melle, murra, croco, vino palmeo, postea ad- | |
| mixto theombrotio et lacte. bibere generaturos iubet et | 5 |
| a conceptu, puerperas partum nutrientes; ita fieri excel- | |
| lentes animi et formae bonis. atque harum omnium ma- | |
| gica quoque vocabula ponit. |