| Eriphiam multi prodidere. scarabaeum haec | 24.168.1 |
| in avena habet sursum deorsum decurrentem cum sono | |
| haedi, unde et nomen accepit. hac ad vocem nihil prae- | |
| stantius esse tradunt. | |
| Herba lanaria ovibus ieiunis data lactis abun- | 5 |
| dantiam facit.—Aeque nota lactoris vulgo est, plena | |
| lactis quod degustatum vomitiones concitat. eandem hanc | |
| aliqui esse dicunt, alii similem illi, quam militarem vo- | |
| cant, quoniam vulnus ferro factum nullum non intra dies | |
| V sanet ex oleo inposita. | 10 |