| Gramen ipsum inter herbas vulgatissimum geni- | 24.178.1 |
| culatis serpit internodiis crebroque ab his et ex cacumine | |
| novas radices spargit. folia eius in reliquo orbe in exili- | |
| tatem fastigantur, in Parnaso tantum hederacia specie den- | |
| sius quam usquam fruticant, flore odorato candidoque. | 5 |
| iumentis herba non alia gratior, sive viridis sive in feno | |
| siccata e<t>, cum detur, adspersa aqua. sucum quoque eius | 179.1 |
| in Parnaso excipi tradunt propter ubertatem; dulcis hic | |
| est. in vicem eius in reliqua parte terrarum succedit de- | |
| coctum ad vulnera conglutinanda, quod et ipsa herba tusa | |
| praestat tueturque ab inflammationibus plagas. adicitur de- | 5 |
| cocto vinum ac mel, ab aliquis et turis, piperis, murrae | |
| tertiae portiones, rursusque coquitur in aereo vase ad | |
| dentium dolores, epiphoras. radix decocta in vino tor- | 180.1 |
| minibus medetur et urinae difficultatibus ulceribusque ve- | |
| sicae, calculos frangit. semen vehementius urinam inpellit, | |
| alvum vomitionesque sistit. privatim autem draconum mor- | |
| sibus auxiliatur. sunt qui genicula VIIII vel unius vel e | 5 |
| duabus tribusve herbis ad hunc articulorum numerum in- | |
| volvi lana sucida nigra iubeant ad remedia strumae pa- | |
| norumve. ieiunum esse debere qui colligat; ita ire in do- | 181.1 |
| mum absentis, cui medeatur, supervenientique ter dicere, | |
| ieiuno ieiunum medicamentum dare, atque ita adalligare | |
| triduoque id facere. quod e graminum genere VII inter- | |
| nodia habet, efficacissime capiti contra dolores adalligatur. | 5 |
| quidam propter vesicae cruciatus decoctum ex vino gra- | |
| men ad dimidias a balineis bibi iubent. |