| Sunt qui et aculeatum gramen vocent trium | 24.182.1 |
| generum. cum in cacumine aculei sunt plurimum quini, | |
| dactylon appellant. hos convolutos naribus inserunt ex- | |
| trahuntque sanguinis ciendi gratia. altero, quod est aizoo | |
| simile, ad paronychia et pterygia unguium et, cum caro | 5 |
| unguibus increvit, utuntur cum axungia, ideo dactylon | |
| appellantes, quia digitis medeatur. tertium genus dactyli, | 183.1 |
| sed tenuis, nascitur in parietinis aut tegulis. huic caustica | |
| vis est. sistit ulcera, quae serpunt. gramen capiti cir- | |
| cumdatum sanguinis e naribus fluctiones sistit. camelos | |
| necare traditur in Babylonis regione id, quod iuxta vias | 5 |
| nascitur. |