| Nec faeno Graeco minor auctoritas, quod telin | 24.184.1 |
| vocant, alii carphos, aliqui buceras, alii aegoceras, quoniam | |
| corniculis semen est simile, nos siliciam. quomodo serere- | |
| tur, docuimus suo loco. vis eius siccare, mollire, dissol- | |
| vere. sucus decocti feminarum pluribus malis subvenit, | 5 |
| sive duritia sive tumor sive contractio sit vulvae: foven- | |
| tur, insidunt; infusum quoque prodest. furfures in facie | 185.1 |
| extenuat. spleni addito nitro decoctum et inpositum me- | |
| detur, item ex aceto. sic et iocineri decoctum. Diocles | |
| difficile parientibus semen eius dedit acetabuli mensura | |
| tritum in VIIII cyathis sapae, ut tertias partes biberent, | 5 |
| dein calid<a> lavarentur, et in balineo sudantibus dimidium | |
| ex relicto iterum dedit, mox <a> balineo relicum, pro | |
| summo auxilio. farinam faeni cum hordeo aut lini semine | 186.1 |
| decoctam aqua mulsa contra vulvae cruciatus subiecit i<d>em | |
| inposuitque imo ventri. lepras, lentigines sulpuris pari | |
| portione mixta farinae curavit, nitro ante praeparata cute, | |
| saepius die inlinens perunguique prohibens. Theodorus | 5 |
| f<a>eno miscuit quartam partem purgati nasturci acerrimo | |
| aceto ad lepras. Timon semen feni acetabuli dimidii | 187.1 |
| mensura cum sapae et aquae VIIII cyathis ad menses | |
| ciendos dedit potui. nec dubitatur, quin decoctum eius | |
| utilissimum sit vulvis interaneisque exulceratis, sicuti semen | |
| articulis atque praecordiis; si vero cum malva decoquatur | 5 |
| postea addito mulso, potus ante cetera vulvis interaneisque | |
| laudatur, quippe cum vapor quoque decocti plurimum | |
| prosit. alarumque etiam graveolentiam decoctum faeni | |
| semen emendat. farina porrigines capitis furfuresque cum | |
| vino et nitro celeriter tollit. in hydromelite autem de- | 188.1 |
| cocta addita axungia genitalibus medetur, item pano, pa- | |
| rotidi, podagrae, chiragrae, articulis, carnibus quae rece- | |
| dunt ab ossibus, aceto vero subacta luxatis. inlinitur et | |
| lieni decocta in aceto et melle tantum. carcinomata sub- | 5 |
| acta ex vino purgat, mox addito melle persanat. sumitur | |
| et sorbitio e farina ad pectus exulceratum longamque | |
| tussim. decoquitur, donec amaritudo desinat; postea mel | |
| additur.—Nunc ipsa claritas herbarum dicetur. |