| LIBER XXV | |
| Ipsa quae nunc dicetur herbarum claritas, me- | 25.1.1 |
| dicinae tantum gignente eas Tellure, in admirationem | |
| curae priscorum diligentiaeque animum agit. nihil ergo | |
| intemptatum inexpertumque illis fuit, nihil deinde occul- | |
| tatum quodque non prodesse posteris vellent. at nos ela- | 5 |
| borata <i>is abscondere ac supprimere cupimus et fraudare | |
| vitam etiam alienis bonis. ita certe recondunt qui pauca | 2.1 |
| aliqua novere, invidentes aliis, et neminem docere in | |
| auctoritatem scientiae est. tantum ab excogitandis novis | |
| ac iuvanda vita mores absunt, summumque opus ingenio- | |
| rum diu iam hoc fuit, ut intra unumquemque recte facta | 5 |
| veterum perirent. at, Hercules, singula quosdam inventa | |
| deorum numero addidere, omnium utique vitam clariorem | |
| fecere cognominibus herbarum, tam benigne gratiam me- | |
| moria referente. non aeque haec cura eorum mira <e>s<t> in | 3.1 |
| <i>is, quae satu blandiuntur aut cibo invitant: culmina quo- | |
| que montium invia et solitudines abditas omnesque terrae | |
| fibras scrutati invenere, quid quaeque radix polleret, ad | |
| quos usus herbarum fila pertinerent, etiam quadripedum | 5 |
| pabulo intacta ad salutis usus vertentes. |