| Haec erat antiqua medicina, quae tota migrabat | 25.16.1 |
| in Graeciae linguas. sed quare non plures noscantur, causa | |
| est quod eas agrestes litterarumque ignari experiuntur, | |
| ut qui soli inter illas vivant; praeterea securitas quae- | |
| rendi obvia medicorum turba. multis etiam inventis de- | 5 |
| sunt nomina, sicut illi, quam retulimus in frugum cura | |
| scimusque defossam in angulis segetis praestare, ne qua | |
| ales intret. turpissima causa raritatis quod etiam qui | |
| sciunt demonstrare nolunt, tamquam ipsis periturum sit | |
| quod tradiderint aliis. accedit ratio inventionis anceps, | 10 |
| quippe etiam in repertis alias invenit casus, alias, ut vere | |
| dixerim, deus. insanabile ad hosce annos fuit rabidi canis | 17.1 |
| morsus, pavorem aquae potusque omnis adferens odium. | |
| nuper cuiusdam militantis in praetorio mater vidit in | |
| quiete, ut radicem silvestris rosae, quam cynorrhodon vo- | |
| cant, blanditam sibi aspectu pridie in frutecto, mitteret | 5 |
| filio bibendam. in La<e>etania res gerebatur, Hispaniae pro- | |
| xima parte, casuque accidit, ut milite a morsu canis in- | |
| cipiente expavescere aquas superveniret epistula orantis, | |
| ut pareret religioni, servatusque est ex insperato et postea | |
| quisquis auxilium simile temptavit. alias apud auctores | 18.1 |
| cynorrhodi una medicina erat spongiolae, quae in mediis | |
| spinis eius nascitur, cinere cum melle alopecias capitis | |
| expleri. in eadem provincia cognovi in agro hospitis | |
| nuper ibi repertum dracunculum appellatum caulem polli- | 5 |
| cari crassitudine, versicoloribus viperarum maculis, quem | |
| ferebant contra omnium morsus esse remedi<o>, alium quam | |
| quos in priore volumine eiusdem nominis diximus. es<t> | |
| huic alia figura, aliud miraculum exerenti se terra ad primas | 19.1 |
| serpentium vernationes bipedali fere altitudine rursusque | |
| cum isdem in terram condenti, nec omnino occultato eo ap- | |
| paret serpens, vel hoc per se satis officioso naturae munere, | |
| si tantum praemoneret tempusque formidinis demonstraret. | 5 |