| Nec bestiarum solum ad nocendum scelera sunt, | 25.20.1 |
| sed interim aquarum quoque ac locorum. in Germania | |
| trans Rhenum castris a Germanico Caesare promotis mari- | |
| timo tractu fons erat aquae dulcis solus, qua pota intra | |
| biennium dentes deciderent compagesque in genibus sol- | 5 |
| verentur. stomacacen medici vocabant et scelotyrben ea | |
| mala. reperta auxilio est herba, quae appellatur Britan- | |
| nica, non nervis modo et oris malis salutaris, sed contra | |
| anginas quoque et contra serpentes. folia habet oblonga | |
| nigra, radicem nigram. sucus eius exprimitur et e radice. | 21.1 |
| florem vibones vocant, qui collectus, priusquam tonitrum | |
| audiatur, et devoratus securos in totum annum a metu | |
| anginae praestat. Frisi, gens tum fida, in qua castra erant, | |
| monstravere illam. mirorque nominis causam, nisi forte | 5 |
| confines oceano Britanniae veluti propinquae dicavere. non | |
| enim inde appellatam, quoniam ibi plurima nasceretur, | |
| certum est etiam tum Britannia libera. |