| Fuit quidem et hic quondam ambitus nominibus | 25.22.1 |
| suis eas adoptandi, ut docebimus fecisse reges. tanta | |
| res videbatur herbam invenire, vitam iuvare, nunc fortassis | |
| aliquis curam hanc nostram frivolam quoque existimaturis; | |
| adeo deliciis sordent. etiam quae ad salutem pertinent. | 5 |
| auctores tamen, quarum inveniuntur, in primis celebrari | |
| par est effectu earum digesto in genera morborum. qua | 23.1 |
| quidem in reputatione misereri sortis humanae subit, | |
| praeter fortuita casusque et quae nova omnis hora ex- | |
| cogitat, milia morborum singulis mortalium timenda. qui | |
| gravissimi ex his sint, discernere stultitiae prope videri | 5 |
| possit, cum suus cuique ac praesens quisque atrocissimus | |
| videatur. et de hoc tamen iudicavere aevi experimenta, | |
| asperrimi cruciatus esse calculorum a stillicidio vesicae, | |
| proximum stomachi, tertium eorum, quae in capite doleant, | |
| non ob alios fere morte conscita. | 10 |