| A Graecis et noxias herbas demonstratas miror equidem, | 25.24.1 |
| nec venenorum tantum, quoniam ea condicio vitae est, | |
| ut mori plerumque etiam optumis portus sit, tradatque | |
| M. Varro, Servium Clodium equitem Romanum magni- | |
| tudine doloris in podagra coactum veneno crura perunxisse | 5 |
| et postea caruisse sensu omni aeque quam dolore in ea | |
| parte corporis. sed quae fuit venia monstrandi qua mentes | 25.1 |
| solverentur, partus eliderentur, multaque similia? ego nec | |
| abortiva dico ac ne amatoria quidem, memor Lucullum | |
| imperatorem clarissimum amatorio perisse, nec alia magica | |
| portenta, nisi ubi cavenda sunt aut coarguenda, in primis | 5 |
| fide eorum damnata. satis operae fuerit abundeque prae- | |
| statum vitae salutares dixisse, * * * ac postea inventas. |