| Herculi eam quoque adscribunt, quae Apollinaris | 25.35.1 |
| aut a rabi<e a>li<i>s altercum, apud Graecos vero hyoscyamos | |
| appellatur. plura eius genera: unum nigro semine, floribus | |
| paene purpureis, spinosum <c>ali<ce>, nascitur in Galatia; vul- | |
| gare autem candidius est et fruticosius, altius papavere; | 5 |
| tertii semen <i>rionis semini simile est, omnia insaniam | |
| gignentia capitisque vertigines. quartum genus molle, lanu- | 36.1 |
| ginosum, pinguius ceteris, candidi seminis, in maritimis | |
| nascens. hoc recepere medici, item rufi seminis; nonnum- | |
| quam autem candidum rufescit, si non ematuruit, inproba- | |
| turque. et alioqui nulla nisi cum inaruit legitur. natura | 5 |
| vini, ideo mentem caputque infestans. usus seminis et | |
| per se et suco expresso. exprimitur separatim et cau- | |
| libus foliisque. utuntur et radice, temeraria in totum, ut | |
| arbitror, medicina. quippe etiam foliis constat mentem | 37.1 |
| corrumpi, si plura quam IIII bibant; * * * etiam antiqui | |
| in vino, febrim depelli arbitrantes. oleum fit ex semine, | |
| ut diximus, quod ipsum auribus infusum temptat mentem, | |
| mireque, ut contra venenum, remedia prodidere iis, qui | 5 |
| id bibissent, et ipsum pro remediis, adeo nullo omnia ex- | |
| periendi fine, ut coga<n>t etiam venena prodesse. |