| Linozostis sive partheniu<m> Mercuri inventum | 25.38.1 |
| est. ideo apud Graecos Hermu poan multi vocant eam, | |
| apud nos omnes Mercurialem. duo eius genera, masculus | |
| et femina, quae efficacior, caule et cubitali, interdum ra- | |
| moso in cacumine, ocimo angustioribus foliis, geniculis * * * , | 5 |
| densis alarum cavis multis, semine in geniculis depen- | |
| dente, feminae copioso, mari iuxta genicula stant<e et> ra- | |
| riore ac brevi contortoque, feminae soluto et candido. | |
| folia maribus nigriora, feminis candidiora; radix super- | 39.1 |
| vacua, praetenuis. nascuntur in campestribus cultis. mirum | |
| est quod de utroque eorum genere proditur: ut mares | |
| gignantur, hunc facere, ut feminae, illam; hoc contingere, | |
| si a conceptu protinus bibatur sucus in passo edanturve | 5 |
| <f>olia decocta ex oleo et sale, vel cruda ex aceto. quidam | |
| decocunt eam in novo fictili cum heliotropio et II vel III | |
| spicis, donec co<g>atur. decoctum dari iubent et herbam | 40.1 |
| ipsam in cibo altero die purgationis mulieribus per tri- | |
| duum, quarto die a balineo coire eas. Hippocrates miris | |
| laudibus in mulierum usum praedicavit has, a<t> hunc mo- | |
| dum medicorum nemo novit. ille eas volvae cum melle | 5 |
| vel rosaceo vel irino vel li<l>ino admovit, item ad ciendos | |
| menses secundasque. idem praestare potu fotuque dixit. | |
| instillavit auribus olidis suc<um>, inunxit cum vino vetere | |
| alvo. folia inposuit epiphoris; stranguriae et vesicis de- | 41.1 |
| coctum eius dedit cum murra et ture. alvo quidem sol- | |
| vendae vel in febri decoqu<i>tur quantum manus capiat in | |
| II sextariis aquae ad dimidias; bibitur sale et melle ad- | |
| mixto nec non cum ungula suis aut gallinaceo decocta | 5 |
| salubrius. purgationis causa putavere aliqui utramque | |
| dandam sive cum malva decoctam. thoracem purgant, | |
| bilem detrahunt, sed stomachum laedunt. reliquos usus | |
| dicemus suis locis. |