| Inveni<s>se et Achilles discipulus Chironis qua vol- | 25.42.1 |
| neribus mederetur—quae ob id Achilleos vocatur— | |
| ac sanasse Telephum dicitur. alii primum aeruginem in- | |
| venisse utilissimam emplastris—ideoque pingitur ex | |
| cuspide decutiens eam gladio in volnus Telephi—, alii | 5 |
| utroque usum medicamento volunt. aliqui et hanc panacem | |
| Heracliam, alii sideriten et apud nos mil<i>foliam vocant, | |
| cubitali scapo, ramosam, minutioribus quam feniculi foliis | |
| vestitam ab imo. alii fatentur quidem illam vulneribus | 43.1 |
| utilem, sed veram Achilleon esse scapo caeruleo pedali, | |
| sine ramis, ex omni parte singulis foliis rotundis eleganter | |
| vestitam; alii quadrato caule, capitulis marruvii, foliis | |
| quercus; hac etiam praecisos nervos glutinar<i>. faciunt | 5 |
| ali<i> et sideritim in maceriis nascentem, cum teratur, foedi | |
| odoris; etiamnum aliam similem huic, sed candidioribus | 44.1 |
| foliis et pinguioribus, teneriorem cauliculis, in vineis | |
| nascentem, aliqui vero binum cubitorum, ramulis exilibus, | |
| triangulis, folio f<e>licis pediculo longo, betae semine, omnes | |
| volneribus praecipuas. nostri eam, quae est latissimo folio, | 5 |
| scopas regias vocant. medetur anginis suum. |