| Album optimum, quod celerrime movet sternu- | 25.56.1 |
| menta, sed multum terribilius nigro, praecipue si quis | |
| apparatum poturorum apud antiquos legat contra horrores, | |
| strangulatus, intempestivas somni vires, singultus infinitos | |
| aut sternumenta, stomachi dissolutiones, tardiores vomitus | 5 |
| aut longiores, exiguos aut nimios. quippe alia dare soliti, | |
| quae concitarent vomitiones, ipsumque helleborum ex- | |
| trahere medicamentis aut clysteribus, saepius etiam sanguine | |
| venis emisso. iam vero et cum prospere cedat, terribilius | 57.1 |
| variis coloribus vomitionum et post vomitiones observatione | |
| alvi, balinearum dispensatione, totius corporis cura, ante- | |
| cedente omnia haec magno terrore famae, namque tra- | |
| dunt absumi carnes, si coquatur una. sed antiquorum | 5 |
| vitium erat quod propter hos metus parcius dabant, cum | |
| celerius erumpat, quo largius sumitur. Themison binas, | 58.1 |
| non amplius, drachmas datavit; sequentes et quaternas | |
| dedere claro Herophili praeconio, qui helleborum for- | |
| tissimi ducis similitudini aequabat; concitatis enim intus | |
| omnibus ipsum in primis exire. praeterea mirum inventum | 5 |
| est, quod incisum forficulis, ut diximus, cribrant: cortex | |
| remanet, hoc inaniunt; medulla cadit, haec in nimia pur- | |
| gatione data vomitiones sistit. |