| Cavendum est felici quoque cura, ne nubilo die | 25.59.1 |
| detur, inpetibiles quippe cruciatus existunt. nam aestate | |
| potius quam hieme dandum non est in dubio. corpus VII | |
| diebus ante praeparandum cibis acribus, abstinentia vini, | |
| quarto et tertio die vomitionibus, pridie cenae abstinentia. | 5 |
| album et in dulci datur, aptissime vero in lente aut pulte. | |
| nuper invenere dissectis raphanis inserere helleborum | |
| rursusque conprimere raphanos, ut transeat vis, atque | |
| lenimento dare. reddi post IIII fere horas incipit; totum | |
| opus septenis peragitur horis. medetur ita morbis comi- | 60.1 |
| tialibus, ut diximus, vertigini, melancholicis, insanientibus, | |
| lymphatis, elephantiasi albae, lepris, tetano, tremulis, poda- | |
| gricis, hydropicis incipientibusque tympanicis, stomachicis, | |
| spasticis cynicis, ischiadicis, quartanis, quae aliter non de- | 5 |
| sinant, tussi veteri, inflationibus, torminibus redeuntibus. |