| Meae quidem temeritati accessit hoc quoque, quod | pr.12.1 |
| levioris operae hos tibi dedicavi libellos. nam nec ingenii | |
| sunt capaces, quod alioqui <i>n nobis perquam mediocre | |
| erat, neque admittunt excessus aut orationes sermonesve | |
| au<t> casus mirabiles vel eventus varios, iucunda dictu aut | 5 |
| legentibus blanda sterili materia: rerum natura, hoc est | 13.1 |
| vita, narratur, et haec sordidissima sui parte a<c> plurimarum | |
| rerum aut rusticis vocabulis aut externis, immo barbaris | |
| etiam, cum honoris praefatione ponendis. praeterea iter | 14.1 |
| est non trita auctoribus via nec qua peregrinari animus | |
| expet<a>t. nemo apud nos qu<i> idem temptaverit, nemo apud | |
| Graecos qui unus omnia ea tractaverit. magna pars | |
| studiorum amoenitates quaerimus; quae vero tractata ab | 5 |
| aliis dicuntur inmensae subtilitatis, obscuris rerum tenebris | |
| premuntur. an<te> omnia attingenda quae Graeci τῆς ἐγ- | |
| κυκλίου παιδείας vocant, et tamen ignota aut incerta | |
| ingeniis facta; alia vero ita multis prodita, ut in fastidium | |
| sint adducta. res ardua vetustis novitatem dare, novis | 15.1 |
| auctoritatem, obsoletis nitorem, obscuris lucem, fastiditis | |
| gratiam, dubiis fidem, omnibus vero naturam et naturae | |
| sua omnia. itaque etiam non assecutis voluisse abunde | |
| pulchrum atque magnificum est. | 5 |