| Equidem ita sentio, peculiarem in studiis causam | pr.16.1 |
| eorum esse, qui difficultatibus victis utilitatem iuvandi | |
| praetulerint gratiae placendi, idque iam et in aliis operibus | |
| ipse feci et profiteor mirari me T. Livium, auctorem | |
| celeberrimum, in historiarum suarum, quas repetit ab | 5 |
| origine urbis, quodam volumine sic orsum: "iam sibi | |
| satis gloriae quaesitum, et potuisse se desidere, | |
| ni animus inquies pasceretur opere." profecto enim | |
| populi gentium victoris et Romani nominis gloriae, non | |
| suae, composuisse illa decuit. maius meritum esset operis | 10 |
| amore, non animi causa, perseverasse et hoc populo | |
| Romano praestitisse, non sibi. XX rerum dignarum cura | 17.1 |
| —quoniam, ut ait Domitius Piso, thesauros oportet esse, | |
| non libros—lectione voluminum circiter II, quorum pauca | |
| admodum studiosi attingunt propter secretum materiae, ex | |
| exquisitis auctoribus centum inclusimus XXXVI voluminibus, | 5 |
| adiectis rebus plurimis, quas aut ignoraverant priores aut | |
| postea invenerat vita. nec dubitamus multa esse quae et | 18.1 |
| nos praeterierint. homines enim sumus et occupati officiis | |
| subsicivisque temporibus ista curamus, id est nocturnis, | |
| ne quis vestrum putet his cessatum horis. dies vobis | |
| inpendimus, cum somno valetudinem computamus, vel hoc | 5 |
| solo praemio contenti, quod, dum ista, ut ait M. Varro, | |
| musinamur, pluribus horis vivimus. profecto enim vita | |
| vigilia est. quibus de causis atque difficultatibus nihil | 19.1 |
| auso promittere hoc ipsum tu praestas, quod ad te scribimus. | |
| haec fiducia operis, haec est indicatura. multa valde | |
| pretiosa ideo videntur, quia sunt templis dicata. |