| Vos quidem omnes, patrem, te fratremque, diximus | pr.20.1 |
| opere iusto, temporum nostrorum historiam orsi a fine | |
| Aufidii. ubi sit ea, quaeres. iam pridem peracta sancitur | |
| et alioqui statutum erat heredi mandare, ne quid ambitioni | |
| dedisse vita iudicaretur. proinde occupantibus locum faveo, | 5 |
| ego vero et posteris, quos scio nobiscum decertaturos, sicut | |
| ipsi fecimus cum prioribus. argumentum huius stomachi | 21.1 |
| mei habebis quod in his voluminibus auctorum nomina | |
| praetexui. est enim benignum, ut arbitror, et plenum | |
| ingenui pudoris fateri per quos profeceris, non ut plerique | |
| ex <i>is, quos attigi, fecerunt. scito enim conferentem | 22.1 |
| auctores me deprehendisse a iuratissimis e<x> proximis veteres | |
| transcriptos ad verbum neque nominatos, non illa Vergiliana | |
| virtute, ut certarent, non Tul<l>iana simplicitate, qui de | |
| re publica Platonis se comitem profitetur, in consolatione | 5 |
| filiae "Crantorem", inquit, "sequor," item Panaetium de | |
| officiis, quae volumina ediscenda, non modo in manibus | |
| cotidie habenda, nosti. obnoxii profecto animi et infelicis | 23.1 |
| ingenii est deprehendi in furto malle quam mutuum reddere, | |
| cum praesertim sors fiat ex usura. |