| Inscriptionis apud Graecos mira felicitas: κηρίον | pr.24.1 |
| inscripsere, quod volebant intellegi favum, alii κέρας | |
| Ἀμαλθείας, quod copiae cornu, ut vel lactis gallinacei | |
| sperare possis in volumine haustum; iam ἴα, Μοῦσαι, | |
| πανδέκται, ἐγχειρίδια, λειμών, πίναξ, σχεδίων: inscrip- | 5 |
| tiones, propter quas vadimonium deseri possit; at cum | |
| intraveris, di deaeque, quam nihil in medio invenies! | |
| nostri gr<av>iores Antiquitatium, Exemplorum Artium- | |
| que, facetissimi Lucubration<u>m, puto quia <B>ibaculus | |
| erat et vocabatur. paulo minus asserit Varro in satiris | 10 |
| suis S<e>s<c>uli<xe> et Flex<t>abula. apud Graecos desiit | 25.1 |
| nugari Diodorus et βιβλιοθήκης historiam suam inscripsit. | |
| Apion quidem grammaticus—hic quem Tiberius Caesar | |
| cymbalum mundi vocabat, <c>um <pro>pr<i>ae famae tympanum | |
| potius videri posset—immortalitate donari a se scripsit | 5 |
| ad quos aliqua componebat. me non paenitet nullum | 26.1 |
| festiviorem excogitasse titulum et, ne in totum videar | |
| Graecos insectari, ex illis mox velim intellegi ping<endi | |
| fingend>ique conditoribus, quos in libellis his invenies ab- | |
| soluta opera et illa quoque, quae mirando non satiamur, | 5 |
| pendenti titulo inscripsisse, ut apelles faciebat aut | |
| polyclitus, tamquam inchoata semper arte et inperfecta, | |
| ut contra iudiciorum varietates superesset artifici regressus | |
| ad veniam velut emendaturo quicquid desideraretur, si non | |
| esset interceptus. quare plenum verecundiae illud, quod | 27.1 |
| omnia opera tamquam novissima inscripsere et tamquam | |
| singulis fato adempti. tria non amplius, ut opinor, ab- | |
| solute traduntur inscripta ille fecit, quae suis locis | |
| reddam. quo apparuit summam artis securitatem auctori | 5 |
| placuisse, et ob id magna invidia fuere omnia ea. |