| Ego plane meis adici posse multa confiteor, nec his | pr.28.1 |
| solis, sed et omnibus quos edidi, ut obiter caveam istos | |
| Homeromastigas (ita enim verius dixerim), quoniam audio | |
| et Stoicos et dialecticos Epicureosque—nam de grammaticis | |
| semper expectavi—parturire adversus libellos, quos de | 5 |
| grammatica edidi, et subinde abortus facere iam decem | |
| annis, cum celerius etiam elephanti pariant. ceu vero | 29.1 |
| nesciam adversus Theophrastum, hominem in eloquentia | |
| tantum, ut nomen divinum inde invenerit, scripsisse etiam | |
| feminam, et proverbium inde natum suspendio arborem | |
| eligendi. non queo mihi temperare quo minus ad hoc | 30.1 |
| pertinentia ipsa censorii Catonis verba ponam, ut appareat | |
| etiam Catoni de militari disciplina commentanti, qui | |
| sub Africano, immo vero et sub Hannibale didicisset | |
| militare et ne Africanum quidem ferre potuisset, qui | 5 |
| imperator triumphum reportasset, paratos fuisse istos, qui | |
| obtrectatione alienae scientiae famam sibi aucupantur: | |
| "Quid enim?" a<i>t in eo volumine, "scio ego, quae scripta | |
| sunt si palam proferantur, multos fore qui vitili- | |
| tigent, sed ii potissimum, qui verae laudis expertes | 10 |
| sunt. eorum ego orationes si<v>i praeterfluere." nec | 31.1 |
| Plancus inlepide, cum diceretur Asinius Pollio orationes | |
| in eum parare, quae ab ipso aut libertis post mortem | |
| Planci ederentur, ne respondere posset: "cum mortuis | |
| non nisi larvas luctari." quo dicto sic repercussit illas, | 5 |
| ut apud eruditos nihil impudentius iudicetur. ergo securi | 32.1 |
| etiam contra vitilitigatores, quos Cato eleganter ex vitiis | |
| et litigatoribus composuit—quid enim illi aliud quam | |
| litigant aut litem quaerunt?—, exequemur reliqua propositi. | |
| quia occupationibus tuis publico bono parcendum erat, | 33.1 |
| quid singulis contineretur libris, huic epistulae subiunxi | |
| summaque cura, ne legendos eos haberes, operam dedi. | |
| tu per hoc et aliis praestabis ne perlegant, sed, ut quisque | |
| desiderabit aliquid, id tantum quaerat et sciat quo loco | 5 |
| inveniat. hoc ante me fecit in litteris nostris Valerius | |
| Soranus in libris, quos ἐποπτίδων inscripsit. |