| Centaurio curatus dicitur Chiron, cum Herculis | 25.66.1 |
| excepti hospitio pertractanti arma sagitta excidisset in | |
| pedem, quare aliqui Chironion vocant. folia sunt lata et | |
| oblonga, serrato ambitu, dens<i> ab radice caules ternum | |
| cubitorum, geniculati—in his capita ceu papaverum—, | 5 |
| radix vasta, rubescens, tenera fragilisque, ad bina cubita, | |
| madida suco, amara cum quadam dulcedine. nascitur in | 67.1 |
| collibus pingui solo, laudatissima in Arcadia, Elide, Mes- | |
| senia, Pho<l>oe, Lycaeo, et in Alpibus vero plurimisque aliis | |
| locis. in Lycia quidem et ex ea Lycium faciunt. vis in | |
| vulneribus tanta <e>s<t>, ut cohaerescere etiam carnes tradant, | 5 |
| si coquatur simul. in usu radix, tantum II drachmis | |
| bibenda quibus dicetur, si febris sit, in aqua trita, ceteris | |
| in vino. medetur et <fe>b<r>ium morbis decoctae sucus. |