| Est alterum centaurium cognomine lepton, minutis | 25.68.1 |
| foliis, quod aliqui libad<i>on vocant, quoniam secundum | |
| fontes nascitur, origano simile, angustioribus et longioribus | |
| foliis, anguloso caule, pal<m>um alto, frutic<o>sum, flore lych- | |
| nidis, radice tenui et supervacua, suco efficax. ipsa herba | 5 |
| autumno legitur, sucus e fronde. quidam caules concisos | |
| madefaciunt diebus XVIII atque ita exprimunt. hoc cen- | |
| taurium nostri fel terrae vocant propter amaritudinem | |
| summam, Galli exacum, quoniam omnia mala medicamenta | |
| potum e corpore exigat per alvum. | 10 |