Invenit et patrum nostrorum aetate rex Iuba 25.77.1
quam appellavit Euphorbeam medici sui nomine. frater is
fuit Musae, a quo divum Augustum conservatum indica-
vimus. iidem fratres instituere a balineis frigida multa
corpora adstringere; antea non erat mos nisi calida tan- 5
tum lavari, sicut apud Homerum etiam invenimus. sed 78.1
Iubae volumen quoque extat de ea herba et clarum
praeconium. invenit eam in monte Atlante, specie t<hy>rsi,
foliis acanthinis. vis tanta est, u<t> e longinquo sucus ex-
cipiatur incisa conto; subitur excipulis ventriculo haedino. 5
umor lactis videtur deflue<ns>; siccatus cum coiit, turis
effigiem habet. qui colligunt, clarius vident. contra ser-
pentes medetur quacumque parte percussa vertice inciso
et medicamento addito ibi. Gaetuli, qui legunt, taedio 79.1
lacte adulterant, sed discernitur igni; id enim, quod sin-
cerum non est, fastidiendum odorem habet. multum infra
hunc sucum est qui in Gallia fit ex herba chamelaea, gra-
num cocci ferente. fractus hammoniaco similis est, etiam 5
levi gustu os accensum diu detinens et magis ex inter-
vallo, donec fauces quoque siccet.